- CHOASPES vel CHOASPIS
- CHOASPES vel ChOASPISMedorum fluv. ad fines Persidis in Tigrim defluens: cuius aquae tam sunt suaves, ut finitimi Reges non aliâ aquâ ad potum utantur. Tibul. l. 4. El. 1. v. 141.Nec quâ vel Nilus, vel regia lympha ChoaspisProfivit. ----- -----Item Ausonius, in claris urbibus, de Burdigala:Hunc cuperes Rex Mede tuis coniungere castris,Flumina consumptô cum desecêre meatu,Huius fontis aquas, peregrinas ferre per urbes,Unum per cunctas solitus portare Chaspem.Herodorus, l. 1. Καὶ δὴ καὶ ὕδωρ ἀπὸ τȏυ Χοάςπεω ποταμοῦ ἅμα ἄγεται τȏυ παρὰ Σοῦσα ῥέοντος, τȏυ μόνου πίνει βασιλεὺς, καὶ ἄλλου οὐδενὸς ποταμοῦ. Ideoque ca una ex omnibus aquis decocta, et in argenteos urceos, seu urnas condita, quacumque iter facerent, multis quadrigis vehebatur; quod ex Herodoto tradit Athenaeus, l. 2 Solinus, c. 41. Choaspes ita dulcis est, ut Persici Reges, quamdiu intraripas Persidis fluit, solis sibi ex eo pocula vendicârint: et cum eundum foret peregre, aquas eius secum vectitârint. Aelianus, Var. Hist. l. 12. c. 40. Τἀ τε ἄλλα ἐφόδια εἵπετο τῷ Ξέρξῃ πολυτελείας, καὶ ἀλαζονείας πεπληρωμένα, καὶ οὖν καὶ ὕδωρ ἠκολούθει τὸ ἐκ τȏυ Χοάςπου. Max. Tyrius. Serm. 43. de Diogene loquens: Η῞δετο ταῖς κρήναις πανταχοῦ ὡς ὁ Καμβύσης Χοάςπῃ μόνῳ. Idem Serm. 44. Χορηγοῦσι δὲ καὶ οἱ ποταμοὲ ταῖς βασιλέως ἡδοναῖς, Πακτωλὸς χρυσὸν, Νεῖλος πυρὸν, Χοάςπης ὕδωρ. Aristides, in Puteum Aesculapii: Ε᾿γὼ μὲν οὔτε Κνίδιον, οὔτε Ε᾿υρυμέδοντα, οὔτε Χοάςπην ὅθεν βασιλεὺς ἔπινε, etc. Clem. Alex. l. 2. Paedagog. κάλλιςτον ὕδωρ εἰς πόσιν τὸ Χοάςπειον ait. Eustath. in Dionysium, καὶ γ῏ν βασιλικὸν ὕδωρ τὸ Χοάςπειον.. Plut. in l. de exilio; Ε῏ιτα τῶ μὲν Περσῶν βασιλέωνκαταγελῶμεν εἰ γὲ δὴ ἀληθὲςτὸ τȏυ Χοάςπου μόνον ὕδωρ πίνοντες, ἄνυδρον αὐτοῖς τὴν ἄλλην ποιοῦσιν ὀικουμένην. Plin. l. 31. c. 3. Parthorum Reges ex Choaspe et Eulaeo tantum bibunt, et eae (aquae scil.) quamvis in longinqua, comitantur illos. Nic. Lloydius. Baudrando fluv. Susianae, qui et Eulaeus, nunc Tiritiri, aliquando etiam Zeymate, Susam Urbem, Susianae caput et Assueriregiam, rigat; dein auctus aliis fluviis, post longum decursum, in Sinum Persicum se exonerat, 50. leuc. Hispan. a Balsera in Ortum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.